Petro jam amanti Christus oves commendat. Resurgit Dominus, apparet discipulis. Videt jam Petrus viventem, cui morienti timuerat. Videt non Dominum occisum, sed mortem in Domino occisam. Jam ergo confirmatus exemplo carnis ipsius Domini, mortem non esse usque adeo metuendam, docetur amare. Modo opus est ut amet, jam viso Domino vivo post mortem: modo amet, modo securus amet; securus, quia secuturus. Dominus ergo: Petre, amas me? Et ille: Amo, Domine. Et Dominus: Non quia amas me, volo ut moriaris pro me; hoc enim ego jam feci pro te. Sed quid? Amas me? Quid mihi redditurus es, quia amas me? Amas me? Amo. Pasce oves meas. Et iterum hoc, et tertio hoc: ut ter confiteretur amor, quod ter negaverat timor. Videte, percipite, discite. Non aliud quam, Amas, interrogatur: non aliud quam, Amo, respondetur. Respondenti dicitur, Pasce oves meas. Et commendatis Petro ovibus suis, et commendato sibi Petro cum ovibus suis, jam praenuntiat passionem, et dicit: Cum esses junior, cingebas te, et ibas quo velles; cum autem senior factus fueris, alter te cinget, et feret quo tu non vis. Hoc autem dicebat, ait Evangelista, significans qua morte clarificaturus esset Deum 4Joan. XVIII, 15-19 . Videtis hoc pertinere ad pascendas oves Domini, ut non recusetur mors pro ovibus Domini.