Cum praeceptis medici ferendus etiam dolor sectionis. Cecidit quisque, verbi gratia, in morbum corporis per intemperantiam, natum est illi aliquid in corpore, quod opus est etiam secari: sine dubio dolores passurus est; sed dolores illi non erunt infructuosi. Si dolores sectionis pati non vult, vermes putredinis patietur. Incipit ergo dicere medicus: Observa illud atque illud, hoc noli tangere, noli isto cibo uti vel potu, inquietus esse ad illam rem noli. Incipit facere, jam observans est praeceptorum; sed nondum sanus. Quo ergo valet quod observat? Ne pestis quae illi accidit augeatur, atque ut etiam minuatur. Quid ergo sequitur? Accedat oportet ad observationem praeceptorum etiam medici secantis manus, et dolores salubres infligentis. Si ergo ille positus in ulcere putrido dicat, Quid mihi prodest quia observo praecepta, si dolores patior sectionis? respondetur, Sed utroque curaberis, et observantia praeceptorum, et tolerantia dolorum. Tantum est enim quod fecisti tibi, non observando cum sanus esses. Acquiesce itaque medico, donec saneris: meritum est enim ulceris tui, quidquid pateris molestiarum.