Difficultas in verbis Marci. Sed ait aliquis: Ecce accepi et intellexi, quia cum dicitur blasphemia, nec exprimitur omnis aut quaedam, potest quaedam intelligi, aut omnis; sed non est necesse ut omnis; nisi autem quaedam intelligatur, falsum est quod dicitur: ita et verbum si non dicatur omne, seu quoddam, non est necesse ut omne intelligatur; sed nisi vel quoddam fuerit intellectum, nullo modo potest verum esse quod dicitur. Sed ubi legitur, Qui blasphemaverit, quomodo intelligo quamdam blasphemiam, ubi non legitur blasphemia; vel quoddam verbum, ubi non legitur verbum, sed tanquam generaliter dici videtur, Qui blasphemaverit? Huic contradictioni sic respondemus: Quia etiam hic si diceretur, Qui blasphemaverit quamcumque blasphemiam in Spiritum sanctum, nihil esset cur aliquam blasphemiam quaerendam putaremus, quando omnem intelligere deberemus: sed quia omnis non potest intelligi, ne Paganis, Judaeis, haereticis, omnique hominum generi, qui diversis erroribus et contradictionibus suis blasphemant in Spiritum sanctum, spes remissionis, si se correxerint, auferatur; restat utique ut in eo quod scriptum est, Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, ille intelligatur qui, non omni modo, sed eo modo blasphemaverit, ut ei nunquam possit ignosci.