TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quantum in pauperes erogandum. Ergo perdituri sunt res suas? Communicent, dixit: non, Totum dent. Teneant sibi quantum sufficit, teneant plus quam sufficit. Demus inde quamdam partem. Quam partem? Decimam partem. Decimas dabant Scribae et Pharisaei 3Luc. XVIII, 12. Erubescamus, fratres; decimas dabant, pro quibus Christus nondum sanguinem fuderat. Decimas dabant Scribae et Pharisaei: ne forte aliquid magnum facere te putes, quia frangis panem pauperi; et vix est millesima ista facultatum tuarum. Et tamen non reprehendo: vel hoc fac. Sic sitio, sic esurio, ut et ad istas micas gaudeam. Sed tamen quid dixerit vivus, qui pro nobis mortuus est, non tacebo. Nisi abundaverit justitia vestra, inquit, super Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum 4Matth. V, 20 . Ille nos non palpat: medicus est, usque ad vivum pervenit. Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Scribae et Pharisaei decimas dabant. Quid est? Interrogate vos ipsos. Videte quid faciatis, de quanto faciatis; quid detis, quid vobis relinquatis; quid misericordiae impendatis, quid luxuriae reservetis. Ergo, Facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.

Notes

  1. 3. Luc. XVIII, 12
  2. 4. Matth. V, 20