Jugum Christi unde suave. Pelagian. argumentatio.--Tollite jugum meum super vos. Tulisti hoc jugum? Tulisti? Sentis te habere sessorem? Tulisti hoc jugum? Dicis, Tuli. Sentis te habere sessorem? Sentis te habere rectorem? Sentio, inquis. Illi ergo dic, Gressus meos dirige secundum verbum tuum. Regit te sub jugo suo, et sub sarcina sua. Ut enim sarcina ejus sit tibi levis et jugum ejus suave, ille tibi amorem inspiravit. Amanti, suave est; non amanti, durum est. Amanti, suave est: Dominus dedit suavitatem 13Psal. LXXXIV, 13. An forte quia vel venisti, audiens, Venite ad me, hoc ipsum tibi arrogare intendis, quia venisti? Ecce, inquis, veni ad illum arbitrio meo, voluntate mea. Quia veni, reficit me: quia veni, jugum suum imponit mihi suave; qui dat amorem, sarcinam suam levem imponit mihi amanti et diligenti: haec omnia fecit in me; sed quia veni ad eum. Ergo hoc sapis, quia venisti, tu tibi hoc praestitisti? Quid enim habes quod non accepisti 14I Cor. IV, 7? Quomodo venisti? Credendo venisti: sed nondum pervenisti. Adhuc in via sumus, venimus, sed nondum pervenimus. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore; ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa 15Psal. II, 11 et 12 . Time, ne cum tibi arrogas quia inventa est a te via justa, ipsa arrogantia pereas de via justa. Ego, inquit, veni, arbitrio meo veni, voluntate mea veni. Quid turgescis? quid tumescis? Vis nosse quia et hoc praestitum est tibi? Ipsum audi vocantem: Nemo venit ad me, nisi Pater, qui me misit, traxerit eum 16Joan. VI, 44 . Conversi ad Dominum, etc.