TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Justificatio nostra ex gratia, non sine nostra voluntate. Hanc ergo, fratres mei, justificationem et habeamus in quantum habemus, et augeamus in quantum minores sumus, et perficiamus cum illuc venerimus, ubi dicetur: Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus 32I Cor. XV, 53-55. ? Sed totum ex Deo: non tamen quasi dormientes, non quasi ut non conemur, non quasi ut non velimus. Sine voluntate tua non erit in te justitia Dei. Voluntas quidem non est nisi tua, justitia non est nisi Dei. Esse potest justitia Dei sine voluntate tua, sed in te esse non potest praeter voluntatem tuam. Demonstratum est quid agere debeas: jussit lex, Non facias illud, non illud; fac hoc atque illud. Demonstratum est tibi, jussum est tibi, apertum est tibi, si tibi est cor, intellexisti quid facias: roga ut facias, si cognoscis virtutem resurrectionis Christi. Traditus est enim propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram 33Rom. IV, 25 . Quid est, propter justificationem nostram? Ut justificet nos, ut justos faciat nos. Eris opus Dei, non solum quia homo es, sed etiam quia justus es. Melius est enim justum esse, quam te hominem esse. Si hominem te fecit Deus, et justum tu te facis; melius aliquid facis quam fecit Deus. Sed sine te fecit te Deus. Non enim adhibuisti aliquem consensum, ut te faceret Deus. Quomodo consentiebas qui non eras? Qui ergo fecit te sine te, non te justificat sine te. Ergo fecit nescientem, justificat volentem. Tamen ipse justificat, ne sit justitia tua, ne redeas ad damna, ad detrimenta et stercora, invenire in illo non habens justitiam tuam, quae ex lege est, sed justitiam per fidem Christi, quae est ex Deo: justitiam ex fide, ad cognoscendum eum, et virtutem resurrectionis ejus, et communicationem passionum ejus. Et ipsa virtus tua erit; communicatio passionum Christi, virtus tua erit.

Notes

  1. 32. I Cor. XV, 53-55.
  2. 33. Rom. IV, 25