Epicurei secundum carnem viventes, et Stoici secundum animam. Fuerunt philosophi saeculi hujus, alii putaverunt non esse beatitudinem, nisi secundum carnem vivere, et bonum hominis in voluptate corporis posuerunt. Isti philosophi Epicurei dicti sunt, ab Epicuro quodam auctore, magistro suo, et qui alii similes eorum. Exstiterunt autem alii superbi, quasi a carne se removentes, et totam spem beatitudinis suae in anima sua constituentes, posuerunt summum bonum in virtute sua. Vocem Psalmi in vobis affectus pietatis agnovit: scitis, nostis, agnovistis quomodo irrisi sunt in sancto Psalmo, qui confidunt in virtute sua 20Psal. XLVIII, 7 . Tales fuerunt philosophi, qui Stoici nuncupati sunt. Illi secundum carnem viventes, isti secundum animam viventes, nec illi nec isti secundum Deum viventes. Ideo cum ad urbem Atheniensium, ubi istae philosophorum disciplinae studio et contentione fervebant, venisset apostolus Paulus, sicut in Actibus Apostolorum legitur; ubi vos gaudeo nostrum agnoscendo et recolendo praevenire sermonem, sicut ibi scriptum est, Contulerunt cum illo quidam philosophorum Epicureorum et Stoicorum 21Act. XVII, 18 : contulerunt cum illo secundum carnem viventes, contulerunt cum illo secundum animam viventes, contulit cum illis secundum Deum vivens. Dicebat Epicureus: Mihi frui carne, bonum est. Dicebat Stoicus: Mihi frui mea mente, bonum est. Dicebat Apostolus: Mihi autem adhaerere Deo, bonum est 22Psal. LXXII, 28 . Dicebat Epicureus: Beatus cujus est in fructu voluptas carnis ejus. Dicebat Stoicus: Imo beatus cujus est in fructu virtus animae ejus. Dicebat Apostolus: Beatus cujus est nomen Domini spes ejus. Errat Epicureus: falsum est enim, esse hominem beatum, cujus est in fructu voluptas carnis ejus. Fallitur et Stoicus: falsum est enim, et omnino mendosissimum, beatum esse hominem, cujus est in fructu virtus animae ejus. Beatus ergo cujus est nomen Domini spes ejus. Et quia illi vani sunt et mentiuntur: Et non respexit, inquit, in vanitates et insanias mendaces 23Psal. XXXIX, 5 .