TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Uno excluso multos exclusos significari. Sed dicit aliquis: Quid de uno homine? quid mirum? quid magnum, si servis patrisfamilias subrepsit unus in turba non habens vestem nuptialem? Numquid propter illum poterat dici, Invitaverunt bonos et malos? Intendite ergo, et intelligite, fratres mei. Unus ille unum genus erat; nam multi erant. Respondeat hic mihi diligens auditor, et dicat: Nolo mihi narres suspiciones tuas; probari mihi volo quia unus ille multi erant. Aderit Dominus, probabo plane, nec longius requiram ut possim probare. In ipsis suis verbis Deus adjuvabit me, et quod vobis apertum sit ministrabit per me. Ecce ingressus paterfamilias, ut inspiceret discumbentes. Videte, fratres mei, quia non pertinuit ad servos, nisi invitare et adducere bonos et malos: videte quia non dictum est, Consideraverunt servi discumbentes, et ibi invenerunt hominem non habentem vestem nuptialem, et dixerunt ei. Non hoc scriptum est. Paterfamilias inspexit, paterfamilias invenit, paterfamilias distinxit, paterfamilias separavit. Hoc quidem praetereundum non fuit. Aliud autem probare suscepimus, quomodo multi essent ille unus. Intravit ergo paterfamilias inspicere discumbentes, et invenit hominem non habentem vestem nuptialem: et ait illi, Amice, quomodo huc venisti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. Talis enim interrogabat, cui ille fingere nihil poterat. Vestis quippe illa in corde, non in carne inspiciebatur: quae si desuper fuisset induta, etiam servis non fuisset occultata. Ubi sit induenda vestis nuptialis, accipite, ubi loquitur, Sacerdotes tui induantur justitiam 6Psal. CXX, 9 . De ea veste dicit Apostolus, Si tamen induti, et non nudi inveniamur 7II Cor. V, 3 . Ergo inventus est a Domino qui servos latebat. Interrogatus obmutescit: ligatur, projicitur, damnatur unus a multis. Domine, dixeram, quia tu admones omnes admonere. Recolite mecum verba quae addistis, et multos fuisse unum illum modo invenietis, modo judicabitis. Unum certe interrogaverat Dominus, uni dixerat, Amice, quomodo huc intrasti? Unus obmutuerat, et de ipso uno dictum fuerat, Ligate illi manus et pedes, et mittite illum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. Quare hoc? Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Quid huic manifestationi veritatis quispiam contradicat? Mittite, inquit, illum in tenebras exteriores. Illum certe unum, de quo dicit Dominus, Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Ergo pauci non mittuntur foras. Certe unus erat ille, qui non habebat vestem nuptialem. Projicite eum. Quare projicitur? Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Dimittite paucos, projicite multos. Certe unus erat. Unus omnino iste, non solum multi erant, sed multitudine bonorum numerum superabant. Multi enim et boni: sed in comparatione malorum pauci sunt boni. Multa frumenta nata sunt: compara paleis, et pauca grana sunt. Iidem ipsi in se ipsis multi, in comparatione malorum pauci. Quomodo probamus quia in se ipsis multi? Multi ab oriente et ab occidente venient. Quo venient? Ad illud convivium, in quod boni et mali intrant. De alio convivio locutus adjunxit, Et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob, in regno coelorum 8Matth. VIII, 11 . Illud est convivium quo non accessuri sunt mali. Hoc quod modo est digne accipiatur, ut ad illud perveniatur. Iidem ergo multi, qui pauci: multi in se ipsis, pauci in malorum comparatione. Ergo quid ait Dominus? Invenit unum, et ait, Projiciantur multi, remaneant pauci. Dicere enim, Multi vocati, pauci vero electi, nihil est aliud, quam aperte ostendere, qui in isto convivio tales habeantur, ut ad aliud convivium perducantur, quo nullus accedet malorum.

Notes

  1. 6. Psal. CXX, 9
  2. 7. II Cor. V, 3
  3. 8. Matth. VIII, 11