TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Qua spe servanda fides amico pauperi.--Ut et bonis ejus perfruaris. Quid ergo? accedentes ad posteriorem partem hujus sententiae, talem cogitationem habebimus de amico, ut dicamus nobis: Manendum est cum illo et servanda illi fides est in paupertate ejus, ut et bonis ejus perfruamur? Erit enim dives qui modo pauper est, et non te admittet ad divitias suas, cujus paupertatem superbus antea fastidisti. Posside ergo cum illo fidem, etiam cum pauper est, ut et bonis ejus perfruaris, quando illi accesserint divitiae, et cum illo gaudeas in eis. Posside cum illo fidem: pauper est, sed magnam possessionem habet fidem. Qui parabas cum illo et volebas possidere terram, si haberet terram, quam possideretis simul, quanto firmius cum illo possides fidem? Talis est enim forte amicus tuus, ut ei possit aliquis improbus auferre possessionem: numquid poterit auferre fidem? Quid est ergo, Ut et bonis ejus perfruaris? Utique quia ex paupere poterit fieri dives, et perfrueris divitiis ejus, quia ejus paupertatem non aspernatus es.