Adoptio in sacris Litteris. Antiquorum cum ancillis concubitus quomodo sine adulterio. Nec vobis videatur jus adoptionis a Scripturis nostris alienum, et quasi in consuetudine humanarum legum animadversum, illi auctoritati divinorum Librorum non posse congruere. Antiqua enim res est, et in ipsis eloquiis ecclesiasticis usitata, ut non sola origo seminis generet filium, sed et gratia voluntatis. Nam et mulieres de semine virorum suorum ex ancillis natos, si ipsae non pepererant, filios adoptabant; quin etiam ut eis gignerentur, maritis imperabant: sicut Sara 40Gen. XVI, 1-4, sicut Rachel, sicut Lia 41Id. XXX, 1-9. In quo officio viri adulterium non committebant: quia uxoribus in ea re, quae ad conjugale debitum pertinet, obediebant; secundum id quod dicit Apostolus, Mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir: similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier 42I Cor. VII, 4 . Moyses etiam natus ex Hebraea matre, et expositus, a filia Pharaonis est adoptatus 43Exod. II. Non erant quidem ipsae juris formulae quae sunt modo: sed arbitrium voluntatis pro norma legis habebatur; sicut et alio loco dicit Apostolus, Quia gentes legem non habentes, naturaliter quae legis sunt faciunt 44Rom. II, 14 . Si autem feminis licebat eos filios facere, quos non ipsae pepererant; cur non et viris, quos non ipsi genuerant ex semine carnali, sed ex dilectione adoptandi? Nam et ipsum Jacob patriarcham tantorum filiorum patrem, legimus tamen sibi filios fecisse nepotes suos, filios Joseph, ita dicentem: Isti duo mihi erunt, et accipient terram cum fratribus suis; quos alios genueris tibi sint 45Gen. XLVIII, 5, 6 . Nisi forte quis dixerit ipsum adoptionis verbum, non inveniri in Scripturis sanctis. Quasi vero quidquam interest quo vocabulo appelletur, cum res ipsa sit, ut habeat filium mulier, quem carne non peperit; aut aliquem vir, quem carne non genuit. Et me quidem non repugnante non vocet adoptatum Joseph, dummodo concedat eum filium esse potuisse etiam ejus de cujus carne non erat natus. Quanquam Paulus apostolus etiam adoptionis nomen assidue commemoret, et in magno sacramento. Nam cum Dominum nostrum Jesum Christum unicum Dei Filium Scriptura testetur, fratres et cohaeredes quos habere dignatus est, adoptione quadam divinae gratiae fieri dicit. Cum autem venit, inquit, plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege; ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus 46Galat. IV, 4 et 5 . Et alio loco: In nobismetipsis, inquit, ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri 47Rom. VIII, 23 . Rursus et de Judaeis cum diceret: Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis secundum carnem, qui sunt Israelitae: quorum est, inquit, adoptio, et gloria, et Testamentum, et Legis constitutio; quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula 48Id. IX, 3-5 . Ubi ostendit vetustum apud Judaeos fuisse vel nomen adoptionis, vel ipsam rem; sicut Testamentum et Legis constitutio, quae simul commemorat.
Sermones
Notes
- 40. Gen. XVI, 1-4
- 41. Id. XXX, 1-9
- 42. I Cor. VII, 4
- 43. Exod. II
- 44. Rom. II, 14
- 45. Gen. XLVIII, 5, 6
- 46. Galat. IV, 4 et 5
- 47. Rom. VIII, 23
- 48. Id. IX, 3-5