Quaestiones solvendae: prima quaestio, de visione Petri. Ante diem dominicum superiorem, memini me propositarum de Scripturis quarumdam quaestionum factum esse debitorem Sanctitati vestrae. Est autem, quantum Dominus dare dignatur, solvendi tempus, ne diutius debeamus, nisi solam charitatem, quae semper redditur, et semper debetur. De visione Petri dixeramus quaerendum esse, quid sibi velit vas illud, tanquam linteum submissum de coelo quatuor lineis, in quo erant omnia quadrupedia terrae, et serpentia, et volatilia coeli: et quod dictum est Petro voce divina, Occide et manduca: et quod ter factum est et assumptum.