Trina submissio. Quare ter de coelo submissum est? Quia ipsae omnes Gentes, quae pertinent ad quatuor partes orbis terrae, qua disseminatur Ecclesia, quam significabant quatuor lineae, quibus vas illud connectebatur, in nomine Trinitatis baptizantur. In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti credentes innovantur, ut pertineant ad societatem communionemque sanctorum. Quatuor ergo lineae et trina submissio, etiam duodenarium Apostolorum numerum ostendit: tanquam ternis per quatuor deputatis. Quater enim tria, duodecim fiunt. Satis, ut arbitror, de ista visione tractatum est.