TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ecclesiam hic non esse sine peccato, liquet ex dominica oratione. Postremo omittamus Joannis verba: ecce in corpore Ecclesiae, quam dicis non habere maculam aut rugam aut aliquid ejusmodi, et esse sine peccato, ecce veniet hora orationis, oratura est tota Ecclesia: et tu quidem foris es; veni ad orationem dominicam, veni ad trutinam, veni, dic, Pater noster, qui es in coelis. Sequere: Sanctificetur nomen tuum. Veniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Sequere, et die: Dimitte nobis debita nostra. Responde, haeretice, quae sunt debita tua? An forte pecuniam mutuam a Deo accepisti? Non, inquit. Non te ego amplius interrogabo de hoc: ipse enim Dominus expositurus est, quae sint debita quae nobis petimus relaxari. Dicamus ergo sequentia: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Exponat hoc Dominus: Si enim dimiseritis hominibus peccata (ergo debita vestra peccata sunt), dimittet vobis et Pater vester peccata vestra. Redi ergo, haeretice, ad orationem, si obsurduisti contra veram fidei rationem. Dimitte nobis debita nostra, dicis, an non dicis? Si non dicis, etsi praesens fueris corpore, foris tamen es ab Ecclesia. Ecclesiae enim oratio est, vox est de magisterio Domini veniens. Ipse dixit, Sic orate 4Matth. VI, 9-14 : discipulis dixit, Sic orate : discipulis dixit, Apostolis dixit, et nobis qualescumque agniculi sumus dixit; arietibus gregis dixit, Sic orate. Videte quis dixerit, et quibus dixerit. Veritas discipulis, Pastor pastorum arietibus: Sic orate, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Rex militibus, Dominus servis, Christus Apostolis, veritas hominibus loquebatur, sublimitas humilibus loquebatur. Scio quid in vobis agatur: ego vos appendo, ego de trutina mea renuntio, prorsus dico quid in vobis agitur. Hoc enim ego plus quam vos scio. Dicite, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Notes

  1. 4. Matth. VI, 9-14