Reprehenduntur in idolio convivantes cum Paganis. Attendite ergo, fratres: hoc enim estis, ex hoc populo estis, jam tunc praedicto, nunc praesentato. De his utique estis, qui vocati sunt ab oriente et occidente recumbere in regno coelorum, non in templo idolorum. Estote ergo corpus Christi, non pressura corporis Christi. Habetis vestimenti fimbriam, quam tangatis, ut a profluvio sanguinis, id est, carnalium voluptatum fluxu sanemini. Habetis, inquam, vestimenti fimbriam, quam tangatis. Vestem putate Apostolos, sub textura unitatis adhaerentes lateribus Christi. In his Apostolis erat tanquam fimbria minimus et novissimus Paulus: ipso dicente, Ego sum minimus Apostolorum 8I Cor. XV, 9 . In veste novissimum et minimum, fimbria est. Fimbria cum contemptu aspicitur: sed cum salute tangitur. Usque ad hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphizamur 9Id. IV, 11 . Quid tam extremum, quid tam contemptibile? Tange, si fluxum sanguinis pateris: exiet virtus de illo cujus vestis est, et sanabit te. Fimbria modo tangenda proponebatur, quando ex eodem apostolo legebatur: Si enim quis viderit eum qui habet scientiam, in idolio recumbentem; nonne conscientia ejus, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta? Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est? Quomodo putatis decipi posse simulacris homines, quae a Christianis honorari putant? Novit, inquit, Deus cor meum. Sed frater tuus non novit cor tuum. Si infirmus es, cave majorem aegritudinem: si firmus es, cura fratris infirmitatem. Qui vident ista, aedificantur ad alia, ut non tantum ibi manducare, sed et sacrificare desiderent. Ecce perit infirmus in tua scientia frater. Audi, frater: si contemnebas infirmum, etiam fratrem contemnis? Expergiscere. Quid, si in ipsum Christum peccas? Attende enim quod nullo pacto possis contemnere. Sic autem, inquit, peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Eant nunc, qui ista contemnunt, et recumbant in idolio: nonne erunt prementes, non tangentes? et cum recubuerint in idolio, veniant et impleant ecclesiam; non salutem accepturi, sed pressuram facturi.