TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Homo malus vult bona omnia praeter se ipsum. Quanta bona quaeris, homo male? Certe malus es: dic mihi quid velis, nisi bonum? Equum quaeris, nonnisi bonum; fundum quaeris, nonnisi bonum; domum quaeris, nonnisi bonam; uxorem quaeris, nonnisi bonam; tunicam nonnisi bonam, caligam nonnisi bonam: animam solam malam. Nonne tibi ipse es contrarius, qui bona quaeris, cum sis malus? Si bona quaeris, prius esto ipse quod quaeris. Si autem malus multa bona invenisti, quid tibi prodest, quia tu peristi? Amate bonas animas vestras: odio habete malas animas vestras. Sed amando illum a quo est omne bonum, boni eritis. Odio habentes mala vestra, bona eligite.