TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Machabaeis merito instituta solemnitas. Basilica in eorum memoriam erecta Antiochiae. Filios diligere matres discant a Machabaeorum matre. Machabaei ergo martyres Christi sunt. Ideo non incongrue, neque importune, imo convenientissime dies eorum et solemnitas eorum a Christianis potius celebratur. Quid tale Judaei celebrare noverunt? Sanctorum Machabaeorum basilica esse in Antiochia praedicatur: in illa scilicet civitate, quae regis ipsius persecutoris nomine vocatur. Antiochum quippe regem persecutorem impium pertulerunt, et memoria martyrii eorum in Antiochia celebratur; ut simul sonet et nomen persecutoris, et memoria coronatoris. Haec basilica a Christianis tenetur, a Christianis aedificata est. Eorum ergo memoriam celebrandam nos habemus, nos tenemus: apud nos passiones eorum millia per orbem terrarum sanctorum martyrum imitata sunt. Nemo ergo dubitet, fratres mei, imitari Machabaeos; ne cum imitatur Machabaeos, putet se non imitari christianos. Prorsus imitationis affectus ferveat in cordibus nostris. Discant viri mori pro veritate. Discant feminae, de matris illius tanta patientia, ineffabili virtute; quae noverat servare filios suos. Habere noverat, quae perdere non timebat. Isti in se singuli sentiendo, illa videndo in omnibus passa est. Facta mater septem Martyrum, septies martyr: a filiis non separata spectando, et filiis addita moriendo. Videbat omnes, amabat omnes. Ferebat in oculis, quod in carne omnes; nec solum non terrebatur, sed etiam exhortabatur.