Observantia potestatum ordinata. Numquid in superbiam vos erigimus, aut dicimus vobis ut adversus potestates ordinatas contemptores sitis? Non hoc dicimus. Qui et hinc aegrotatis, tangite et hinc fimbriam illam vestimenti. Ipse dicit Apostolus: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo. Quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Qui autem resistit potestati, Dei ordinationi resistit 16Rom. XIII, 1, 2 . Sed quid, si illud jubeat, quod non debes facere? Hic sane contemne potestatem, timendo potestatem. Ipsos humanarum rerum gradus advertite. Si aliquid jusserit curator, nonne faciendum est? Tamen si contra proconsulem jubeat, non utique contemnis potestatem, sed eligis majori servire. Nec hinc debet minor irasci, si major praelatus est. Rursum si aliquid ipse proconsul jubeat, et aliud jubeat imperator, numquid dubitatur isto contempto illi esse serviendum? Ergo si aliud imperator, et aliud Deus, quid judicatis? Solve tributum, esto mihi in obsequium. Recte, sed non in idolio. In idolio prohibet. Quis prohibet? Major potestas. Da veniam: tu carcerem, ille gehennam minatur. Hinc jam tibi assumenda est fides tua tanquam scutum, in quo possis omnia ignita jacula inimici exstinguere 17Ephes. VI, 16.