Discipuli credunt ablatum corpus Domini. Audistis quia intravit in monumentum discipulus ejus, et vidit linteamina posita, et credidit: nondum enim noverat Scripturas, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Sic audistis, sic lectum est: Vidit, et credidit; nondum enim noverat Scripturas. Ergo debuit dici: Vidit, et non credidit; nondum enim noverat Scripturas. Quid ergo est, Vidit linteamina, et credidit? Quid credidit? Quod dixerat mulier, Tulerunt Dominum de monumento. Si enim audistis, imo quia audistis, hoc dixerat illa mulier: Tulerunt Dominum de monumento, et nescio ubi posuerunt eum. Hoc audito cucurrerunt: et intravit in monumentum, vidit linteamina, et credidit quod dixerat mulier, ablatum esse Christum de monumento. Quare credidit ablatum esse et furatum Christum de monumento? quare? Nondum enim noverat Scripturas, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Intraverat, non invenerat. Resurrexisse eum credere debuit, non furatum esse.