TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Superbus a discipulatu Christi repulsus. Vita animae, Deus. Ita enim quemdam superbum, quantum intelligitur ex verbis ipsius Domini, ultro secum ire cupientem, a suo discipulatu revocavit. Sequar te, Domine, ait, quocumque ieris. Et Dominus in ejus corde invisibilia videns: Vulpes, inquit, foveas habent, et volatilia coeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Hoc est, Habitant in te insidiae sicut vulpes, habitat superbia sicut coeli volatilia: Filius autem hominis simplex contra insidias, humilis contra superbiam, non habet ubi caput suum reclinet. Et ipsa reclinatio capitis, non erectio, humilitatis magistra est. Revocat ergo istum ire cupientem, trahit alium recusantem. Eodem quippe loco ait cuidam: Sequere me. Et ille: Sequar te, Domine: sed sine me primo ire et sepelire patrem meum. Pie quidem excusavit: et ideo dignior cujus excusatio removeretur, vocatio firmaretur. Pium erat quod volebat facere: sed docuit magister quid deberet praeponere. Volebat enim eum esse vivi verbi praedicatorem, ad faciendos victuros. Erant autem alii, per quos illa necessitas impleretur. Sine, inquit, mortuos sepelire mortuos suos 2Id. IX, 57-60 . Infideles cadaver quando sepeliunt, mortui mortuum sepeliunt. Illius corpus animam perdidit: illorum anima Deum. Sicut enim vita corporis anima est: sic vita animae Deus. Sicut exspirat corpus, cum animam emittit: ita exspirat anima, cum Deum amittit. Deus amissus, mors animae: anima emissa, mors corporis. Mors corporis necessaria: mors animae voluntaria.

Notes

  1. 2. Id. IX, 57-60