TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Avarus suorum reconditor damnatur. Prius ergo quid sit, contradicentes redarguere, ut Dominus donaverit, exponam vobis. Contradicentes non uno modo intelligendi sunt. Paucissimi enim nobis contradicunt loquendo: sed multi male vivendo. Quando mihi audet dicere christianus, bonum esse rapere res alienas; quandoquidem non audet dicere, bonum esse tenaciter servare res suas? Numquid enim dives ille, cui successerat regio, et non inveniebat ubi poneret fructus suos, et se consilium invenisse gaudebat destruendi veteres apothecas, et construendi novas ampliores, ut impleret eas, et diceret animae suae, Anima, habes multa bona in multum tempus, laetare, jucundare, satiare: numquid ergo iste dives aliena quaerebat? Fructus suos colligere disponebat, ubi poneret consulebat, non de cujusquam vicini agris, non limite perturbato, non spoliato paupere, non circumvento simplice, sed tantummodo de suis colligendis cogitabat. Audite quid audierit, qui tenaciter servabat sua; et hinc intelligite quid exspectent, qui rapiunt aliena. Cum ergo se prudentissimum consilium invenisse arbitraretur, de apothecis veteribus angustis dejiciendis, et amplioribus novis aedificandis, et omnibus suis fructibus colligendis et recondendis, non alienis concupiscendis atque rapiendis; ait illi Deus, Stulte: ubi tibi sapiens videris, ibi stulte. Stulte, inquit, hac nocte repetunt a te animam tuam; haec quae praeparasti cujus erunt 4Luc. XII, 16-20 ? Si servaveris, tua non erunt: si erogaveris, tua erunt. Quid, inquit, reponis, quod relicturus es? Ecce increpatus est stultus male recondens. Si stultus est qui recondit sua, vos invenite nomen ei qui tollit aliena. Si sordidus est reconditor suorum, ulcerosus est raptor alienorum. Sed non qualis ille ulcerosus, qui jacebat ante januam divitis, et cujus canes linguebant ulcera. Ille enim ulcerosus erat in corpore; raptor, in corde.

Notes

  1. 4. Luc. XII, 16-20