TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dies, fideles baptizati. Hortatur ut bones imitentur, tolerent malos. In libro qui appellatur Genesis, Scriptura dicit: Et vidit Deus lucem quia bona est. Et divisit Deus inter lucem et tenebras: et vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem 1Gen. I, 4, 5 . Si ergo Deus vocavit diem lucem, sine dubio illi quibus dicit apostolus Paulus, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 2Ephes. V, 8 , dies erant: quoniam ille qui jussit de tenebris lumen clarescere, illuminavit eos 3II Cor. IV, 6. Infantes isti, quos cernitis exterius dealbatos, interiusque mundatos, qui candore vestium splendorem mentium praefigurant, cum peccatorum suorum nocte premerentur, tenebrae fuerunt. Nunc autem quia mundati sunt lavacro indulgentiae, quia irrigati fonte sapientiae, quia perfusi luce justitiae: Hic est dies quem fecit Dominus, exsultemus et laetemur in eo 4Psal. CXVII, 24 . Audiat nos dies Domini, audiat nos dies factus a Domino: audiat, et obaudiat; ut exsultemus et laetemur in eo. Quoniam, sicut ait Apostolus, hoc est gaudium et corona nostra, si vos statis in Domino 5Philipp. IV, 1. Audite ergo nos, o novelli filii castae matris: imo audite nos, filii virginis matris. Quoniam fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino: ut filii lucis ambulate, filiis lucis adhaerete; atque ut hoc ipsum planius dicam, bonis fidelibus adhaerete. Sunt enim, quod pejus est, fideles mali. Sunt fideles qui vocantur, et non sunt. Sunt fideles, in quibus sacramenta Christi patiantur injuriam: qui sic vivunt, ut et ipsi pereant, et alteros perdant. Pereunt quippe ipsi, male vivendo: perdunt vero alios, male vivendi exempla praebendo. Vos ergo, dilectissimi, nolite talibus jungi. Bonos quaerite, bonis adhaerete: boni estote.

Notes

  1. 1. Gen. I, 4, 5
  2. 2. Ephes. V, 8
  3. 3. II Cor. IV, 6
  4. 4. Psal. CXVII, 24
  5. 5. Philipp. IV, 1