Joannis nativitas mirabilis propter Christum. Quem diem celebramus hodiernum vobis dici non opus est, quia omnes, cum Evangelium legeretur, audistis. Hodie accepimus sanctum Joannem Domini praecursorem, sterilis filium nuntiantem virginis filium, sed tamen servum nuntiantem Dominum. Quia enim venturus erat per virginem Deus homo, praecessit eum de sterili mirabilis homo: ut cum se indignum dicit, cujus calceamenti corrigiam solvat mirabilis homo, agnoscatur Deus homo. Mirare Joannem, quantum potes: Christo proficit quod miraris. Proficit, inquam, Christo, non quia tu praestas aliquid Christo, sed ut tu proficias in Christo. Mirare ergo Joannem, quantum potes. Audisti quod mireris. Annuntiatur per angelum patri sacerdoti: vocem aufert angelus patri non credenti; remanet mutus, in filii nativitate exspectans linguam. Concepit sterilis, concepit et anus: gemina infecunditas, sterilitas et aetas. Dicitur ab angelo qualis futurus sit: impletur in eo quod dicitur; et quod maxime mirandum est, impletur Spiritu sancto adhuc ex utero matris suae. Deinde veniente Maria sancta, exsultat in utero; et quem non poterat vocibus, salutat motibus. Nascitur, dat patri vocem; pater loquens dat filio nomen: mirantur omnes tantam gratiam 1Luc. I. Quid enim aliud quam gratia? Ubi enim Joannes iste promeruit Deum? Ubi promeruit Deum, antequam esset qui promereretur? O gratia gratis data!