TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Moysi Deus per angelum apparuit. Quomodo ergo Verbum Dei, id est, Filius Dei, ut appareret oculis, carnem assumpsit; sic semper Deus, ut appareret oculis hominum, in aliqua creatura visibili apparere dignatus est. Nam apertissime habes in Actibus Apostolorum, quia angelus apparuit Moysi in rubo 2Act. VII, 30. Numquid ista Scriptura vera, et illa falsa est? aut illa vera, et ista falsa est? Sed quid? Si christiani sumus, si bene credimus; ambae sunt verae. Si ergo ambae sunt verae, quomodo hic Deus apparuit, quomodo ibi angelus dicitur apparuisse, nisi quia ille Spiritus, qui in Actibus Apostolorum dixit apparuisse angelum, exposuit hanc lectionem quomodo apparuit Deus? Illa declaratio, expositio est obscuritatis hujus: ne intelligeres Deum per se ipsum apparuisse, illic tibi expositum est quemadmodum apparuerit Deus per creaturam, angelum. Sic quid miraris quia dicitur, cum apparet angelus, Dixit Deus; et vocavit Deus Moysen, et accessit ad locum; et dixit Dominus ad Moysen? Quia non attenditur templum angelus, sed inhabitator angeli. Ipse enim angelus templum Dei erat. Si enim dignatur in homine habitare et loqui, ut quando propheta loquitur, dicatur, Dixit Deus; quanto magis per angelum? Et cum dicitur, Dixit Deus per Isaiam, quid erat Isaias? Nonne homo portans carnem, natus de patre et matre, sicuti omnes nos? Et tamen loquitur, et quid dicimus in eloquiis ipsius? Haec dicit Dominus 3Isai. L, 1 . Quomodo ergo Deus, si Isaias, nisi quia Deus per Isaiam? Sic et hic loquente angelo dicitur Deus loqui. Quare, nisi quia per angelum Deus?

Notes

  1. 2. Act. VII, 30
  2. 3. Isai. L, 1