Donatistarum commentum de frumentorum diminutione. Hic illi dicunt: Creverat quidem utrumque per mundum, sed jam frumenta diminuta sunt, et in istam nostram regionem paucitatemque revocata. Non te permittit Dominus interpretari quod vis. Ipse qui exponit hanc parabolam, claudit os tuum, os sacrilegum, os impium, os profanum, os tibi contrarium, qui contradicis testatori, etiam te ad haereditatem vocanti? Quomodo claudit os tuum? Dicendo, Sinite utraque crescere usque ad messem. Si jam fuit messis, credamus esse frumenta diminuta. Quanquam ne tunc quidem minuentur, sed in horreum recondentur. Sic enim ait: Colligite primum zizania, et alligate fasciculos, ad comburendum ea; frumentum autem recondite in horreum meum. Si ergo usque ad messem crescunt, post messem reconduntur; improbe, impie, quando minuuntur? Concedo in comparatione zizaniorum simul atque palearum frumenta esse pauciora: tamen utraque crescunt usque ad messem. Cum enim abundat iniquitas, refrigescit charitas multorum: crescunt zizania, crescit palea. Sed quia toto agro deesse non potest frumentum, quod perseverando usque ad finem salvum fiat 38Matth. XXIV, 12, 13, crescunt utraque usque ad messem. Et si propter abundantiam malorum dictum est, Putas, veniens Filius hominis inveniet fidem in terra 39Luc. XVIII, 8 ? hocque nomine significantur quicumque legis praevaricatione imitantur eum cui dictum est, Terra es, et in terram ibis 40Gen. III, 19 : tamen et propter abundantiam bonorum, et propter eum cui dictum est, Sic erit semen tuum sicut stellae coeli, et sicut arena maris 41Id. XV, 5, et XXII, 17 , etiam illud non tacitum est, Quia multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac in regno Dei 42Matth. VIII, 11 . Utraque ergo crescunt usque ad messem; et suas sententias in Scripturis habent zizania vel paleae, suas autem frumenta. Quas qui non intelligunt, confundunt, et confunduntur; atque ita perstrepunt caeca cupiditate, ut nolint obmutescere vel patefacta veritate.
Sermones
Notes
- 38. Matth. XXIV, 12, 13
- 39. Luc. XVIII, 8
- 40. Gen. III, 19
- 41. Id. XV, 5, et XXII, 17
- 42. Matth. VIII, 11