TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Celebranda Christi nativitas. Merito psalmi ejus tanquam voce tubae coelestis accendimur, ubi audimus: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra. Cantate Domino, et benedicite nomen ejus 5Psal. XCV, 1 et 2 . Agnoscamus ergo, et annuntiemus diem ex die, qui in carne natus est isto die. Dies Filius ex die Patre, Deus ex Deo, lumen ex lumine. Hoc est enim salutare, de quo alibi dicitur: Deus misereatur nostri, et benedicat nos; illuminet vultum suum super nos: ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum 6Psal. LXVI, 2, 3 . Quod dixit, in terra; hoc repetivit, in omnibus gentibus: et quod dixit, viam tuam; hoc repetivit, salutare tuum. Ipsum Dominum dixisse meminimus, Ego sum via 7Joan. XIV, 6 . Et modo cum Evangelium legeretur, audivimus Simeonem beatissimum senem responsum accepisse divinum, quod non gustaret mortem, nisi prius vidisset Christum Domini. Qui cum accepisset in manibus infantem Christum, et cognovisset parvulum magnum: Nunc dimittis, inquit, Domine, servum tuum, secundum verbum tuum, in pace: quoniam viderunt oculi mei salutare tuum 8Luc. II, 26, 29, 30 . Bene ergo nuntiemus diem ex die, salutare ejus. Annuntiemus in gentibus gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus 9Psal. XCV, 2 et 3 . In praesepi jacet, sed mundum continet: ubera sugit, sed Angelos pascit: pannis involvitur, sed immortalitate nos vestit: lactatur, sed adoratur: locum in diversorio non invenit, sed templum sibi in credentium cordibus facit. Ut enim fieret fortis infirmitas, infirma facta est fortitudo. Magis ergo miremur, quam contemnamus ejus etiam carnalem nativitatem; et ibi agnoscamus tantae propter nos celsitudinis humilitatem. Inde accendamus charitatem, ut perveniamus ad ejus aeternitatem.

Notes

  1. 5. Psal. XCV, 1 et 2
  2. 6. Psal. LXVI, 2, 3
  3. 7. Joan. XIV, 6
  4. 8. Luc. II, 26, 29, 30
  5. 9. Psal. XCV, 2 et 3