Incarnationis mysterium suadetur. Nemo pauperculo animo sentiat, et volvat apud se ipsum mendicissimas cogitationes, et dicat sibi: Quomodo in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; omnia per ipsum facta sunt: et ecce Verbum caro factum est, et habitavit in nobis? Audite unde factum est. Certe credentibus in nomine ejus dedit potestatem filios Dei fieri. Nec ipsi quibus dedit potestatem filios Dei fieri, putent impossibile esse filios Dei fieri. Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Nolite putare multum esse ad vos, fieri filii Dei: propter vos filius hominis factus est, qui erat filius Dei. Si factus est ipse, ut minus esset qui plus erat; non potest facere ex eo quod minus eramus, ut aliquid plus esse possimus? Descendit ad nos, et non ad illum ascendemus? Accepit pro nobis mortem nostram, et non nobis daturus est vitam suam? Passus est propter te mala tua, et non tibi daturus est bona sua?