TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Episcoporum onus. Beati Apostoli Epistola cum legeretur de constituendis episcopis, commemoravit nos sine dubio respicere in nos: et vos commemoravit non judicare nos; maxime quia omnes audivimus capituli Evangelii recentis lectionis novissimam sententiam: Nolite judicare personaliter, sed justum judicium judicate 1Joan. VII, 24 . Personam itaque judicando nemo accipit alienam, si non accipit suam. Beatus Apostolus ait quodam loco: Non sic pugno, quasi aerem caedens: sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo; ne forte aliis praedicans, ipse reprobus inveniar 2I Cor. IX, 26, 27 . Suo timore nos terruit. Quid enim faciet agnus ubi aries tremit? Inter multa ergo, quibus scripsit Apostolus, qualis esse episcopus debeat, etiam illud audivimus, unde modo forsitan loqui et disputare sufficiat. Si enim singula discutere, et de singulis, ut dignum est, disputare conemur; nec nostrae vires sufficiunt ad loquendum, nec vestrae ad audiendum. Quid ergo est quod volo dicere, si adjuvet me qui terruit me? Inter caetera ait episcopum potentem esse debere in doctrina sana, ut contradicentes redarguere possit. Magnum opus est, gravis sarcina, clivus arduus. Sed sperabo, inquit, in Deum, quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium, et a verbo aspero 3Psal. XC, 2, 3 . Nulla enim causa est, quae magis faciat hominem dispensatorem Dei pigriorem ad redarguendos contradicentes, quam timor verbi asperi.

Notes

  1. 1. Joan. VII, 24
  2. 2. I Cor. IX, 26, 27
  3. 3. Psal. XC, 2, 3