Numerus et super numerum. Vasa in honorem, vasa in contumeliam. Sed in congregatione christiana, quantum pertinet ad participationem et communionem Sacramentorum, multiplicati sunt super numerum 2Psal. XXXIX, 6. Alius est ergo numerus: alii super numerum. Numerus est, de quibus dicit Apostolus, Novit Dominus qui sunt ejus. Super numerum autem: Quoniam in magna domo non solum vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; alia quidem in honorem, alia in contumeliam 3II Tim. II, 19, 20 . Numerus ergo, vasa in honorem: super numerum, vasa in contumeliam. Cum ergo sint ista duo genera vasorum, numquid dubitamus ubi sit decor domus Dei? Si ergo vis diligere, agens quod cantasti, decorem domus Dei, et locum tabernaculi claritatis ejus; quaere vasa in honorem. Et nolo dicas, Quaesivi, et non inveni. Ideo enim quaesisti, et non invenisti, quia quod quaesisti tu non fuisti. Similis simili cohaeret, dissimilis dissimilem refugit. Si fueris vas in contumeliam, procul dubio vas in honorem grave tibi erit et ad videndum. Non audis quomodo quidam de quodam dicant, Gravis nobis est etiam ad videndum 4Sap. II, 15 ? Quod tibi grave est ad videndum, quando erit apertum ad inveniendum? Vasa enim ista, interiorum hominum sunt. Non utique cum visus fuerit justus, jam agnoscitur justus. Eumdem aspectum habet et justus et injustus: uterque homo, sed non uterque domus Dei. Et si ambo christiani appellantur, utrumque vas, sed non utrumque in honorem; sed aliud in honorem, aliud in contumeliam.