TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Misericordia Dei, quanta erga hominem. Est autem misericordia Dei abundantissima, et larga ejus benevolentia, qui nos sanguine Filii sui redemit, cum propter peccata nostra nihil essemus. Nam ipse aliquid magnum fecit, cum hominem ad imaginem et similitudinem suam creavit. Sed quia nos nihil fieri voluimus peccando, et traducem mortalitatis de parentibus duximus, et massa peccati, massa irae facti sumus: placuit tamen illi per misericordiam suam redimere nos tanto pretio; dedit pro nobis sanguinem Unici sui innocenter nati, innocenter viventis, innocenter mortui. Qui nos tanto pretio redemit, non vult perire quos emit. Non emit quos perdat: sed emit quos vivificet. Si peccata nostra superant nos, pretium suum non contemnit Deus. Pretium magnum dedit. Nec tamen nobis tantum de ipsius misericordia blandiamur, si non fuerimus conati adversus peccata nostra; nec si aliqua maxime capitalia fecerimus, speremus ita futuram esse misericordiam, ut ei conjungatur iniquitas. Numquid enim et eos qui nihil egerunt, quemadmodum correcti viverent, sed in pertinacia et duritia animi permanserunt, accusaverunt etiam Deum defendendo peccata sua, ibi constituturus est, ubi constituit sanctos martyres, ubi constituit sanctos Apostolos, Prophetas, Patriarchas, et fideles suos bene de se meritos, sibi servientes, ambulantes in castitate, modestia, humilitate, eleemosynas facientes, ignoscentes quod a quoquam perpessi sunt? Talis est enim via justorum, talis est via sanctorum tenentium Deum Patrem, tenentium Ecclesiam matrem, nec illum parentem, nec istam offendentes, sed in amore utriusque parentis viventes, et ad haereditatem aeternam properantes, non laeso patre, non laesa matre, datur unicuique haereditas.