Verbum Angelorum in coelis, et hominum in praesepio cibus. Laudant eum condigne omnes Angeli ejus, quorum cibus aeternus est, incorruptibili eos sagina vivificans; quia Verbum Dei est, cujus vita vivunt, cujus aeternitate semper vivunt, cujus bonitate semper beate vivunt. Illi eum condigne laudant, Deum apud Deum, et dant gloriam in excelsis Deo. Nos autem plebs ejus et oves manuum ejus 2Psal. XCIV, 7 , pro modulo infirmitatis nostrae pacem per bonam voluntatem reconciliati mereamur. Ipsorum enim Angelorum vere hodierna vox est, quam nato nobis Salvatore exsultando fuderunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis 3Luc. II, 14 . Laudant ergo illi competenter, laudemus et nos obedienter. Sunt illi nuntii ejus, sumus et nos pecora ejus. Implevit in coelo mensam ipsorum, implevit in terra praesepe nostrum. Plenitudo enim mensae ipsorum est, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Plenitudo praesepii nostri est, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 4Joan. I, 1, 14 . Ut enim panem Angelorum manducaret homo, creator Angelorum factus est homo. Illi laudant vivendo, nos credendo: illi fruendo, nos petendo: illi capiendo, nos quaerendo: illi intrando, nos pulsando.