TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Gratia excludit omne meritum praecedens.--Inscrutabilia sunt judicia ejus, audisti, sufficiat tibi: et investigabiles viae ejus. Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quis prior dedit, cum totum gratis accepit? Quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Si Dominus retribuere vellet, nihil nisi poenam debitam retribuisset. Nihil dederunt, ut eis retribueretur. Pro nihilo salvos faciet illos 18Psal. LV, 8. Quis prior dedit illi, quasi suorum gratia meritorum? Quis prior dedit illi, quis praevenit gratiam, quae gratis datur? Si aliquid meritorum antevenit gratiam, jam non gratis datur, sed ex debito redditur. Si autem gratis non datur, gratia quare vocatur? Quis ergo prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia 19Rom. XI, 33, 36 . Quae utique, nisi omnia bona quae ab illo accepimus, et accepimus ut boni simus? Omne enim datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est immutatio. Nam tu in pejus mutatus es: apud quem non est immutatio, ipse subvenit. Apud quem non est, nec momenti obumbratio 20Jacobi I, 17 : nam tu in tenebris noctis tuae jaces. Ab illo ergo omnia: nemo illi prior aliquid dedit, nemo exigat debitum. Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est 21Ephes. II, 8 .

Notes

  1. 18. Psal. LV, 8
  2. 19. Rom. XI, 33, 36
  3. 20. Jacobi I, 17
  4. 21. Ephes. II, 8