Divitiae verae a Deo expetendae. Simus ergo divites, et timeamus esse pauperes. Quaeramus autem impleri cor nostrum divitiis ab illo qui vere dives est. Et si forte unusquisque vestrum intrat in cor suum, et illic divitias istas non invenit, pulset ad divitem: fiat ante januam illius pius mendicus, ut sit illo donante dives impletus. Et vere, fratres mei, paupertatem nostram, egestatem nostram debemus Domino Deo nostro confiteri. Hanc confitebatur Publicanus, qui nec oculos ad coelum audebat levare. Non enim habebat cum qua substantia levaret oculos suos homo peccator. Attendebat ad inanitatem suam: sed plenitudinem Domini cognoscebat, noverat se ad fontem venisse sitientem. Aridas fauces ostendebat, pie ubera implenda pulsabat: Domine, inquit, tundens pectus, oculos dejiciens in terram, propitius esto mihi peccatori. Dico ego, quia jam ex aliqua parte dives erat, cum ista cogitabat et petebat. Nam si adhuc omni modo pauper erat, hujus confessionis gemmas unde proferebat? Sed tamen abundantior et plenior de templo descendit justificatus. Ille autem Pharisaeus ad orationem ascendit, et nihil rogavit. Ascenderunt, inquit, ad templum orare. Iste rogat, ille non rogat. Sed ille unde orat? Sunt qui se divites putant, nihil habentes. Domine, inquit, gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines, injusti, raptores, adulteri, sicut etiam hic Publicanus. Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. Jactavit se: sed inflatio est ista, non plenitudo. Divitem se putavit nihil habens: pauperem se ille cognovit jam aliquid habens. Ut nihil aliud dicam, habebat ipsam confessionis pietatem. Et descenderunt ambo. Sed justificatus, inquit, Publicanus ille magis quam Pharisaeus: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur 10Luc. XVIII, 10-14 .