TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Schismaticos animales esse, nec habere Spiritum sanctum. Donatistas carere charitate.--Animalis autem homo, Apostoli verba sunt, non percipit quae sunt Spiritus Dei 9I Cor. II, 14 . Et utique animales increpat, quibus ait: Unusquisque vestrum dicit, Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi. Divisus est Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis 10Id. I, 12, 13 ? Sicut enim spirituales unitate gaudent, sic animales dissensionibus student. De his et Judas apostolus apertissime scribens: Hi sunt, inquit, qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes 11Judae 19 . Quid evidentius? quid expressius? Desinant itaque insipientes sibi blandiri, nobisque dicere: Quid accepturi sumus, cum ad vos accesserimus, cum jam nos Baptismum Christi habere fateamini? Respondemus eis: Habetis Baptismum Christi; venite ut habeatis et Spiritum Christi Timete quod scriptum est: Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus 12Rom. VIII, 9 . Induistis Christum forma sacracramenti; induite imitatione exempli. Quoniam Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus 13I Petr. II, 21 . Nolite esse habentes formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes 14II Tim. III, 5 . Quae autem major est virtus pietatis, quam charitas unitatis? Dicitur in Psalmis, Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum valde 15Psal. CXVIII, 96 . Quod mandatum, nisi de quo dictum est, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis 16Joan. XIII, 34 . Quare latum, nisi quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris 17Rom. V, 5 ? Quare omnis consummationis est finis, nisi quia plenitudo legis est charitas; et omnis lex in hoc sermone recapitulatur, in eo quod scriptum est, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum 18Rom. XIII, 10, 9, et Galat. V, 14 ? Ita autem proximos tanquam vos ipsos diligitis, ut cum mali aliquid, quod nec visum, nec probatum est in vobis, credi de vobis nolitis, id quod nec vidistis, nec probatum accepistis, de toto terrarum orbe credatis.

Notes

  1. 9. I Cor. II, 14
  2. 10. Id. I, 12, 13
  3. 11. Judae 19
  4. 12. Rom. VIII, 9
  5. 13. I Petr. II, 21
  6. 14. II Tim. III, 5
  7. 15. Psal. CXVIII, 96
  8. 16. Joan. XIII, 34
  9. 17. Rom. V, 5
  10. 18. Rom. XIII, 10, 9, et Galat. V, 14