TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christus de femina nasci cur voluerit. Per feminam venenum, per feminam salus. Hoc ergo ut faceret Dominus noster Jesus Christus, utique nascendo de femina, filius hominis factus est. At enim si non nasceretur de Maria virgine, quid esset minus? Dicit aliquis: Homo esse voluit: esset homo, non tamen de femina nasceretur: non enim et primum hominem quem fecit, ex femina fecit. Ad hoc vide quid respondeatur. Tu dicis, ad nascendum utquid elegerit feminam. Respondetur tibi: Imo ad nascendum cur fugeret feminam? Puta me non posse ostendere quid elegerit, ut de femina nasceretur: tu ostende quid fugere in femina debuit. Sed aliquando jam dicta sunt, quia utique si fugeret feminae uterum, velut significaret se ex illa contaminari potuisse. Quanto autem erat per substantiam suam immaculabilior, tanto non debuit formidare uterum carnis, quasi posset inde maculari: sed natus de femina, ostendere nobis debuit magni aliquid sacramenti. Nam revera, fratres, et nos fatemur, quod si vellet Dominus sic fieri homo, ut non ex femina nasceretur, erat utique facile Majestati. Quomodo enim potuit ex femina sine viro; sic posset nec per feminam nasci. Sed hoc nobis ostendit, ut scilicet in nullo sexu de se desperaret humana creatura. Sexus enim humanus marium est et feminarum. Si ergo vir existens, quod utique esse deberet, non nasceretur ex femina; desperarent de se feminae, memores primi peccati sui, quia per feminam deceptus est primus homo; et omnino nullam se spem habere in Christo arbitrarentur. Venit ergo vir sexum praeeligere virilem, et natus ex femina sexum consolari femineum, tanquam alloquens et dicens: Ut noveritis quod non Dei creatura mala est, sed voluptas prava pervertit eam, in principio cum feci hominem, masculum et feminam feci. Non creaturam damno, quam feci. Ecce natus sum vir, ecce natus ex femina. Non ergo creaturam damno, quam feci; sed peccata, quae non feci. Uterque sexus videat honorem suum, et uterque confiteatur iniquitatem suam, et uterque speret salutem. Decipiendo homini propinatum est venenum per feminam: reparando homini propinetur salus per feminam. Compenset femina decepti per se hominis peccatum, generando Christum. Inde et resurgentem Deum priores feminae Apostolis nuntiarunt. Nuntiavit viro suo mortem femina in paradiso: nuntiaverunt et feminae salutem viris in Ecclesia. Resurrectionem Christi Apostoli erant gentibus nuntiaturi: Apostolis feminae nuntiarunt. Nemo ergo calumnietur Christo nato ex femina, de quo sexu Liberator maculari non posset, et quem sexum Creator commendare deberet.