TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Divites non hujus mundi. Paupertas et divitiae Christi.--Praecipe, ergo, inquit, divitibus hujus mundi. Non adderet, hujus mundi, nisi quia sunt et divites non hujus mundi. Qui sunt divites non hujus mundi? Quorum princeps et caput est ille, de quo dictum est, Pauper pro vobis factus est, cum esset dives. Sed si ille solus, quid profuit? Vide quid sequitur: Ut illius paupertate vos ditaremini 2II Cor. VIII, 9 . Puto quia paupertas Christi non nobis attulit pecuniam, sed justitiam. Paupertas autem illius unde? Quia mortalis effectus est. Ergo divitiae verae immortalitas: ibi enim vera copia, ubi nulla indigentia.

Notes

  1. 2. II Cor. VIII, 9