Leporius presbyter. Vobis dico, qui forte nescitis; nam vestrum plurimi sciunt: presbyterum Leporium, quamvis saeculi natalibus clarum, et apud suos honestissimo loco natum, tamen jam Deo servientem, cunctis quae habebat relictis, inopem suscepi; non quia nihil habuit, sed quia jam fecerat quod lectio ista persuadet. Hic non fecit, sed nos scimus et ubi fecit. Unitas Christi et Ecclesiae una est. Ubicumque fecit opus bonum, pertinet et ad nos, si congaudeamus. Hortus est unus ubi nostis, ibi monasterium suis constituit, quia et ipsi Deo serviunt. Ille hortus ad Ecclesiam non pertinet, nec ad ipsum. Et ad quem, dixerit aliquis? Ad illud quod ibi est monasterium. Sed quod verum est, usque ad hoc tempus curam pro illis ita gerebat, ut sumpticulos, quibus sustentantur, apud se haberet, et eis ipse, ut videbatur, impenderet. Sed ne propter hoc daretur locus hominibus, suspiciones suas rodentibus, et ventrem non implentibus, hoc placuit et mihi et ipsi, ut sic se illi transigant, quasi iste jam de saeculo exierit. Numquid enim cum obierit ipse, illis dispensaturus est aliquid? Melius est ut videat illos ibi bene conversantes, et regente Deo in disciplina Christi sic viventes, ut de illis tantummodo gaudeat, non eorum necessitatibus occupetur. Pecuniam non habet, quam suam dicere possit: habebat xenodochium aedificandum, quod modo videtis aedificatum. Ego illi injunxi, ego jussi. Obtemperavit mihi libentissime, et sicut videtis, operatus est: quomodo meo jussu etiam basilicam ad octo Martyres fabricavit, de his quae per vos Deus donavit. Coepit enim de pecunia quae data erat Ecclesiae propter xenodochium, et cum coepisset aedificare, ut sunt religiosi desiderantes opera sua in coelo scribi, adjuverunt prout quisque voluit, et fabricavit. Opus ante oculos habemus: omnis homo quid factum sit videt. De pecunia, quia non habet, mihi credant, dentem compescant, non frangant. Emerat de ipsa pecunia xenodochii quamdam domum in Carraria, quam sibi existimabat propter lapides profuturam; sed lapides ejus domus fabricae necessarii non fuerunt, quoniam aliunde provisi sunt. Domus ergo ipsa sic remansit, pensionem praestat; sed Ecclesiae, non presbytero. Nemo amplius dicat: In domum presbyteri, ante domum presbyteri, ad domum presbyteri. Ecce ubi est domus presbyteri: ubi est domus mea, ibi est domus presbyteri: alibi non habet domum; sed ubicumque habet Deum.