Consilium Dei id jubentis quod avaritia. Refutata sunt consilia avaritiae: sed Dominus eadem dicat, justitia jam loquatur: ipsa erunt verba, non ipsa sententia. Serva tibi, ait Dominus tuus, consule in posterum. Et hunc interroga, Ubi servabo? Habebis thesaurum in coelo: ubi fur non accedet, neque tinea corrumpet. In quantum posterum servabis? Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Hoc regnum quantorum dierum est, ostendit finis ipse sententiae. Cum de sinistris diceret, Sic ibunt illi in ambustionem aeternam; ait de dexteris, Justi autem in vitam aeternam 2Matth. XXV, 34, 46 . Hoc est consulere in posterum. Posterum, quod posteriora non habeat. Dies illi sine fine, dicti sunt dies, et dictus est dies. Ait enim quidam, Ut habitem in domo Domini in longitudinem dierum 3Psal. XXII, 6 , cum de illis diebus diceret. Et dies dictus est, Ego hodie genui te 4Psal. II, 7 . Et illi dies unus dies; quia jam nec tempus: dies ille nec ab hesterno praeceditur, nec crastino excluditur. Ergo in ipsum posterum consulamus: et non diversa sunt verba, quae tibi dicebat avaritia; et eversa est avaritia.