Non minor in parte quam in toto. Quotidie autem de corporibus, quae ante oculos nostros sunt, quae videmus, quae tangimus, inter quae sumus, possumus judicare corpus quodlibet in loco habere formam. Omne autem quod spatium loci occupat, minus est in parte quam in toto. Pars corporis humani, verbi gratia, brachium: utique minus est brachium quam totum corpus. Et si minus est brachium, breviorem locum occupat. Item caput, quia pars est corporis, in minore loco est, et minus est quam totum corpus, cui caput est. Sic omnia quae sunt in loco, minora sunt in parte quam in toto. Nihil tale de illo Verbo sentiamus, nihil tale cogitemus. Non de suggestione carnis spiritualia imaginemur. Non est ille Sermo, non est ille Deus minor in parte quam in toto.