Judaei apud Pilatum agentes de mutando titulo. Quod suggesserunt principes Judaeorum, Pilato, ne absolute scriberet quod sit rex Judaeorum, sed quod ipse regem se dixerit Judaeorum 14Joan. XIX, 21; ramis illis fractis ita Pilatus inserendum figurabat oleastrum: quia homo erat ex Gentibus, Gentium scribens confessionem, de quibus merito ipse Dominus dixit, Auferetur a vobis regnum, et dabitur genti facienti justitiam 15Matth. XXI, 43 . Nec ideo tamen, non est rex ille Judaeorum. Radix enim portat oleastrum, non oleaster radicem. Et quamvis illi rami per infidelitatem fracti sint; non ideo Deus repulit plebem suam, quam praesciit. Et ego, inquit, Israelita sum 16Rom. XI, 1, 2, 17 . Et quamvis filii regni, qui noluerunt Dei Filium regnare sibi, eant in tenebras exteriores; tamen multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent, non cum Platone et Cicerone, sed cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum 17Matth. VIII, 12 et 11. Pilatus quidem regem Judaeorum scripsit, non regem Graecorum aut Latinorum; quamvis Gentibus regnaturum. Et quod scripsit, scripsit, neque infidelium suggestione mutavit 18Joan. XIX, 22.: cui tanto ante praedictum erat in Psalmis, Tituli inscriptionem ne corrumpas 19Psal. LVI, 1; LVII, 1 . Omnes gentes credunt in regem Judaeorum: omnibus gentibus regnat, sed tamen rex Judaeorum. Tantum valuit illa radix, ut insertum oleastrum in se possit ipsa mutare, oleaster autem olivae nomen non possit auferre.
Sermones
Notes
- 14. Joan. XIX, 21
- 15. Matth. XXI, 43
- 16. Rom. XI, 1, 2, 17
- 17. Matth. VIII, 12 et 11
- 18. Joan. XIX, 22.
- 19. Psal. LVI, 1; LVII, 1