TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Impedimentum fidei. Coena manibus Domini consecrata. Tali impedimento tenebatur apostolus noster Thomas, qui de Domino Christo, id est, de Christi resurrectione nec solis oculis credere voluit. Nisi misero, inquit, digitos meos in clavorum et vulnerum loca, et nisi manum meam in latus ejus misero, non credam. Et Dominus qui posset sine ullo vestigio vulneris resurgere, servavit cicatrices, quae a dubitante tangerentur, et cordis vulnera sanarentur. Et tamen vocaturus ad coenam contra excusationem quinque jugorum boum: Beati, inquit, qui non vident, et credunt 3Joan. XX, 25-29 . Nos, fratres mei, ad coenam vocati, ab istis quinque jugis non sumus impediti. Non enim faciem carnis Domini videre in hoc tempore concupivimus, aut vocem ex ore carnis illius procedentem auribus admittere desideravimus: nullum in illo temporalem odorem quaesivimus. Perfudit eum quaedam mulier pretiosissimo unguento, domus illa odore impleta est 4Id. XII, 3: sed nos ibi non fuimus; ecce non olfecimus, et credimus. Coenam manibus suis consecratam discipulis dedit: sed nos in illo convivio non discubuimus; et tamen ipsam coenam fide quotidie manducamus. Nec magnum putetis in illa coena, quam suis manibus dedit, sine fide interfuisse: melior exstitit fides postea, quam tunc perfidia. Non ibi fuit Paulus qui credidit: ibi fuit Judas qui tradidit. Quam multi et modo in ipsa coena, quamvis illam tunc mensam non viderint, nec panem quem Dominus gestavit in manibus, oculis suis aspexerint, vel faucibus gustaverint; tamen quia ipsa est quae nunc praeparatur, quam multi etiam nunc in ipsa coena judicium sibi manducant et bibunt 5I Cor. XII, 29?

Notes

  1. 3. Joan. XX, 25-29
  2. 4. Id. XII, 3
  3. 5. I Cor. XII, 29