Deus creditores ipse ut recipiant convenit. Da Deo, et conveni Deum. Imo da Deo, et ut recipias conveneris. Certe in terra quaerebas debitorem tuum: quaerebat et ille, sed ubi se absconderet a facie tua. Adieras judicem et dixeras: Jube illum debitorem meum conveniri. Ille audito hoc, discedit, et nec salutare te quaerit: cui forte egenti salutem commodando praestiteras. Habes ergo cui eroges. Da Christo; ipse te convenit ultro, ut recipias, et mirantem quia aliquid a te accepit. Nam illis ad dexteram positis ultro ipse dicet: Venite, benedicti Patris mei. Quo? Venite, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Pro qua re? Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi potum; nudus eram, et vestistis me; hospes, et adduxistis; aeger et in carcere, et visitastis. Et illi: Domine, quando te vidimus? Quid est hoc? Convenit debitor, et creditores excusant. Non vult eos fidelis debitor falli. Recipere dubitatis? Accepi, et ignoratis? Et respondet quemadmodum accepit: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 1Matth. XXV, 34-40 . Non accepi per me: accepi per meos. Quod illis datum est, ad me pervenit: securi estote, non perdidistis. Minus idoneos attendebatis in terra: idoneum habetis in coelo. Ego, inquit, accepi, ego reddam.