Verior interpretatio Apostoli. Christus peccatum factus quomodo. Quid igitur est? Intendat Charitas vestra magnum altumque mysterium. Felices eritis, si intellectum dilexeritis, et ad dilectum perveneritis. Prorsus, prorsus Christus Dominus noster, Jesus Salvator noster, Redemptor noster peccatum factus est, ut nos essemus justitia Dei in ipso. Quomodo? Audite Legem. Qui noverunt, sciunt quod dico: et qui non noverunt, legant, vel audiant. In Lege peccata vocabantur etiam sacrificia, quae pro peccatis offerebantur. Habes, cum victima pro peccato adduceretur, dicit Lex, Ponant manus suas sacerdotes super peccatum 14Levit. IV ; id est, super victimam pro peccato. Et quod est aliud quam Christus sacrificium pro peccato? Sicut et Christus, inquit, dilexit vos, et tradidit semetipsum pro vobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis 15Ephes. V, 2 . Ecce de quo peccato damnavit peccatum: de sacrificio quod factus est pro peccatis, inde damnavit peccatum. Ipsa est Lex spiritus vitae, quae liberavit te a lege peccati et mortis. Quia lex illa altera, lex litterae, lex jubens, bona est quidem; Mandatum, sanctum, et justum, et bonum: sed infirmabatur per carnem; et quod jubebat, in nobis impleri non poterat. Alia ergo lex, ut dicere coeperam, tibi ostendat peccatum, alia tollat: ostendat peccatum lex litterae, tollat peccatum lex gratiae.