TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Joannis Baptistae caedes qua occasione facta. Cum sanctum Evangelium legeretur, crudele spectaculum ante oculos nostros constitutum est, caput sancti Joannis in disco, feralis missus crudelitatis, propter odium veritatis. Puella saltat, et saevit mater: et inter delicias et lascivias convivantium temere juratur, et impie quod juratur, impletur. Factum est Joanni quod ipse praedixerat. De Domino enim Jesu Christo dixerat, Illum oportet crescere, me autem minui 1Joan. III, 30 . Iste minutus est in capite, ille crevit in cruce. Odium peperit veritas. Non potuit aequo animo tolerari, quod homo Dei sanctus monebat: qui utique salutem eorum quaerebat, quos sic monebat. Responderunt illi mala pro bonis. Quid enim ille diceret, nisi quo plenus erat? Et quid illi responderent, nisi quo pleni erant? Ille triticum seminavit, sed spinas invenit. Dicebat regi, Non licet tibi habere uxorem fratris tui 2Marc. VI, 17-28 . Vincebat enim regem libido: tenebat apud se prohibitam uxorem fratris sui. Sed eum tamen sic libebat, ut non saeviret. Honorabat eum a quo verum audiebat. Sed mulier detestabilis odium concipiebat, quod aliquando dato tempore pareret. Quando parturiebat, peperit filiam, filiam saltantem. Et rex ille qui sanctum virum habebat Joannem, qui eum propter Dominum timebat, etsi ei non obediebat, posteaquam ab illo petitum est caput Joannis in disco, contristatus est. Sed propter jurationem et propter conrecumbentes, misit spiculatorem, et implevit quod juravit.

Notes

  1. 1. Joan. III, 30
  2. 2. Marc. VI, 17-28