TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dives quia immisericors, punitur. Fortassis aliquis respondeat, et dicat: Non valde magna poena erat illi homini, cui dixit Deus, Stulte. Non sic dicit Deus, Stulte, quomodo homo dicit. Tale in quemquam Dei verbum, judicium est. Numquid enim Deus stultis daturus est regnum coelorum? Quibus autem non est daturus regnum coelorum, quid eis restat, nisi poena gehennarum? Conjicere hoc videmur: aperte hoc manifesteque videamus. Nam et ille dives, ante cujus januam jacebat pauperrimus ulcerosus, non est dictus raptor rerum alienarum. Erat quidam dives, inquit, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Dives, inquit, erat: non dixit, Calumniator; non dixit, Pauperum oppressor; non dixit, Rerum alienarum raptor, aut delator, aut receptor; non dixit, Pupillorum spoliator; non dixit, Viduarum persecutor; nihil horum: sed, Erat quidam dives. Quid magnum est? Dives erat, de suo dives erat. Cui aliquid tulerat? An forte ille auferret, et Dominus de illo reticeret, et personam ejus acciperet, si crimina ejus absconderet, qui nobis dicit, Nolite personaliter judicare? Si vis ergo audire crimen divitis illius, noli amplius quaerere, quam audis a Veritate. Dives erat; induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Quod ergo ejus crimen? Jacens ante januam ulcerosus, et non adjutus. Hoc enim aperte de illo dictum est, quod immisericors erat. Numquid enim, charissimi, si pauper ille ante januam jacens sufficientem panem a divite acciperet, diceretur de illo quia cupiebat saturari de micis quae cadebant de mensa divitis? Propter hanc solam inhumanitatem, qua contemnebat pauperem ante januam suam jacentem, nec congrue digneque pascebat, mortuus est et sepultus; et cum apud inferos in tormentis esset, levavit oculos suos, et vidit pauperem in sinu Abrahae. Et quid pluribus immorer? Desideravit guttam, qui non dedit micam: non accepit justa sententia, qui non dedit crudeli avaritia 5Luc. XVI, 19-26. Si haec ergo poena est avarorum, quae poena raptorum?

Notes

  1. 5. Luc. XVI, 19-26