Veritas de terra, justitia de coelo. Die minimo anni cur natus Christus. Omnes itaque unanimes, castis mentibus et affectibus sanctis, diem Natalis Domini celebremus: quo die, sicut istum sermonem exorsi sumus, Veritas de terra orta est. Jam enim et quod in eodem psalmo sequitur, factum est. Nam ille qui de terra ortus est, hoc est, de carne natus est, quia de coelo venit, et super omnes est 3Joan. III, 31; procul dubio cum ascendit ad Patrem, etiam justitia de coelo prospexit. Hanc enim justitiam verbis suis ipse commendat, promittendo Spiritum sanctum: Ipse, inquit, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. De peccato quidem, quia non crediderunt in me: de justitia, quia ad Patrem vado; et jam non videbitis me 4Joan. XVI, 8-10 . Haec est justitia, quae de coelo prospexit. A summo enim coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum coeli. Ne vero quisquam contemneret veritatem, quia de terra orta est, cum sicut sponsus processit de thalamo suo, id est, de utero virginali, ubi Verbum Dei creaturae humanae quodam ineffabili conjugio copulatum est: ne hoc ergo quisquam contemneret, et quamvis mirabiliter natum, et dictis factisque mirabilem, tamen propter similitudinem carnis peccati nihil amplius Christum quam hominem crederet: cum dictum esset, Tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam; continuo subjunctum est, A summo coelo egressio ejus 5Psal. XVIII, 6, 7 . Quod ergo audis, Veritas de terra orta est, dignatio est, non conditio; misericordia est, non miseria. Veritas ut de terra oriretur, de coelo descendit: sponsus ut de thalamo suo procederet, a summo coelo egressio ejus. Inde est quod hodie natus est, quo die minor dies nullus in terris, a quo tamen incrementa dies sumunt. Qui ergo inclinatus est, et nos erexit, minimum elegit diem, sed unde lux crescit: ipso suo tali adventu, nos etiam tacitus tanquam sonitu magni clamoris exhortans, ut qui pauper propter nos factus est, in illo divites esse discamus; qui propter nos formam servi accepit, in illo libertatem accipiamus; qui propter nos de terra ortus est, in illo coelum possideamus.