TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Aggaei locus vindicatur. Si vellent isti non esse canes et porci, quibus sanctum dare et margaritas projicere prohibemur; sed petentes accipere, et quaerentes invenire, et pulsantes aperiri sibi desiderarent 8Matth. VII, 6-8; quam possent fortasse etiam sine ullo interprete, duce ipso sancto Spiritu sentire quae dicta sunt, ad novi populi, hoc est, ad christiani populi, cujus sacerdos magnus est Jesus Filius Dei; sine ulla caligine pertinere: certe vel eo loco ubi dictum est, Adhuc unum modicum est, et ego commovebo coelum et terram, et mare et aridam, et movebo omnes gentes; et veniet Desideratus cunctis gentibus. De novissimo enim Domini, id est, secundo adventu, quo in claritate venturus est, versus iste prolatus est, cum ait Propheta, Et veniet Desideratus cunctis gentibus. Quando enim primo in carne mortali per Mariam virginem venit, nondum desiderabatur a cunctis gentibus; quia nondum crediderant. Disseminato autem Evangelio per omnes gentes, in omnibus gentibus desiderium ejus accenditur. Per omnes enim gentes et sunt, et erunt electi ejus, qui toto corde in oratione dicant, Adveniat regnum tuum 9Matth. VI, 10 . Sed primus adventus misericordiam praeseminavit judicio: in quo judicio secundi adventus claritas eminebit. Prius ergo oportebat moveri coelum, cum eum Angelus concepturae Virgini nuntiavit, cum Magos ad eum adorandum stella perduxit, cum rursus Angeli natum pastoribus indicarunt: moveri terram, cum ejus miraculis turbaretur: moveri mare, cum iste mundus persecutionibus fremeret: moveri aridam, cum in eum credentes esurirent sitirentque justitiam: moveri denique omnes gentes, cum Evangelium ejus usquequaque discurreret. Tunc deinde veniret Desideratus omnibus gentibus, sicut Propheta pronuntiante, venturus est. Et implebitur domus ista gloria, id est, Ecclesia.

Notes

  1. 8. Matth. VII, 6-8
  2. 9. Matth. VI, 10