TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Pelagianorum error, se a Deo factos homines, a se autem justos. Verumtamen altiore intellectu, et, quantum existimo, utiliore, vidit quosdam Spiritus sanctus dicentes vel dicturos quod Deus fecerit eos homines, justos autem ipsi se faciant: praevidit eos, admonuit eos, et ab hac extollentia revocavit eos, dicens, Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Quare enim addidit, Et non ipsi nos, cum sufficeret dicere, Ipse fecit nos? nisi quia illam facturam voluit admonere, ubi dicunt homines, Ipsi fecimus nos; id est, ut justi essemus, justos nos libera voluntate fecimus: quando conditi sumus, liberum arbitrium accepimus; ut ergo justi simus, libero id arbitrio agimus. Quid adhuc Deum invocamus, ut justos nos faciat, quod habemus in potestate, ut nos ipsi justos faciamus? Audite, audite: et justos et injustos, Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Creatus est primus homo in natura sine culpa, in natura sine vitio: creatus est rectus, non se fecit rectum. Quid se autem ipse fecerit, notum est: cadens a manu figuli fractus est. Regebat enim eum ipse qui fecerat, voluit deserere a quo factus erat; permisit Deus, tanquam dicens, Deserat me, et inveniat se, et miseria sua probet quia nihil potest sine me.