Mortuo debetur, quod vivo servabatur. Postremo jam de te nihil; de filio tuo loquor. Dubitas dare tuum, dubitas et reddere alienum: certe convinceris, quia non filiis tuis servabas. Ecce non das filiis tuis, quia tolles filiis tuis. Huic certe tolles. Quare indignus est accipere, quia cum digniore vivit? Merito si ille cum quo vivit nollet accipere, jam domui tuae, sed domui divinae dives. Absit ergo ut tibi dicam, Da quod habes: sed dico tibi, Redde quod debes. Sed habebunt illud, ais, fratres illius. O mala doctrina, docens filios tuos mortem optare fratribus suis! Si de re fratris sui mortui ditiores erunt, vide quemadmodum se attendant in domo tua. Quid ergo facies? Patrimonium dividis, et parricidia doces?