TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Machabaei martyres, non appellatione, sed reipsa christiani. Hoc ergo in primis commendandum est charitati vestrae, ne, cum illos martyres admiramini, putetis non fuisse christianos. Christiani fuerunt: sed nomen Christianorum postea divulgatum factis antecesserunt. Sed videlicet quasi non eis erat confessio Christi, a rege impio et persecutore non cogebantur negare Christum, quod postea martyres, cum cogerentur, ne facerent, similem gloriam consecuti sunt. Posteriores enim persecutores populi christiani, ad negandum nomen Christi compellebant eos quos persequebantur: illi in Christi nomine perseverantissime consistentes, patiebantur talia, qualia illos perpessos esse, cum legerentur, audivimus. Istis ergo martyribus recentioribus, quorum millibus terra purpurata est, imperabatur et dicebatur a persecutoribus, Negate Christum. Quod non facientes, patiebantur talia, qualia et isti perpessi sunt. Istis vero dicebatur, Negate legem Moysi. Non faciebant: patiebantur pro lege Moysi. Isti pro nomine Christi, illi pro lege Moysi.