TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Abba et Pater, quia duo populi in Christo. Denique quid sequitur? Quid ergo accepimus, quasi diceres: Sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater. Dominus timetur, pater amatur. Accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater. Clamor iste cordis est, non faucium, non labiorum: intus sonat, auribus Dei sonat. Clauso ore, labiisque immotis, Susanna ista voce clamabat 41Dan. XIII. Sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater. Cor clamet, Pater noster qui es in caelis 42Matth. VI, 9 , Ergo quare non tantum Pater? Quid sibi vult, Abba, Pater? Si enim quaeras quid sit Abba, respondetur tibi, Pater. Abba enim hebraice pater dicitur. Quare voluit utrumque Apostolus ponere? Quia videbat lapidem angularem, quem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli 43Psal. CXVII, 22, non sine causa angularem dictum, nisi quia in osculum recipit utrumque parietem de diverso venientem. Hinc circumcisio, inde praeputium, tantum a se et inter se longe, quantum ab angulo longe: quantum autem ad angulum prope, et inter se utique prope; in angulo autem inter se juncti. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum 44Ephes. II, 11-22 . Ergo inde circumcisio, inde praeputium, parietum concordia, anguli gloria. Accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater.

Notes

  1. 41. Dan. XIII
  2. 42. Matth. VI, 9
  3. 43. Psal. CXVII, 22
  4. 44. Ephes. II, 11-22